- BATAVI
- BATAVIpopuli Germaniae, de quibus Lucan. l. 1. v. 431.Vangiones: batavique truces, quos aere recur vôStridentes acuêre tubae. ----- ---- -----Auricomos appellat Silius l. 3. v. 608.Iam puer auricomô performidate Batavô.Unde Martial. l. 8. Epigr. 33. v. 20.Et mutat Latias spuma Batava comas.Nic. Lloydius. Populi Belgii, in Veter. monumentis celeberrimi, ubi nunc pars maxima Hollandiae, et minuta portio Guesdriae, cum parte provinc. Ultraiectinae, Cluverius Geogr. l. 2. c. 12. Vide quoque infra. Hi Hollandi vocantur. Sed Hollandia latius sumitur, quam Batavia, Bandrand. Tacitus de morib. Germanor. c. 29. Omnium harum gentium virtute praecipui Batavi, non multem ex ripa, sed insulam Rheni amnis colunt, Cattorum quondam populus, et seditione domesticâ in eas sedes transgressus, in quibus pars Romani imperii fierent. Manet honos, et antiquae societatis insigne; nam nec tributis contemnuntur, nec publicanus atterit: exempti oneribus, et collationibus, ac tantum in usum praeliorum sepositi. Plin. l. 4. c. 15. In Rheno ipso, inquit, prope centum mill. pass. in longitudinem nobilissima Batavorum insula. Plutarchus in Othone: Τοῖς δὲ μονομάχοις ἐμπειρίαν τε καὶ θάρσος ἔχειν πρὸς τὰς συμπλοκὰς δοκοῦσιν ἐπήγαγεν Οὔαρος Α᾿λφηνὲς τοὺς καλουμένους Βατάλους. Lege Βατάβους vel Βαταούας. Εἰσὶ δὲ Γερμανῶν ἵπποι ἄριςτοι, νῆσον ὀικοῦντες ὑπὸ τοῦ Π῾ήνου περιῤῥεομένην. Dio. l. 55. Ξενοὶ δὲ ἱππεῖς ἐπίλεκτοι, οἷς τὸ τῶ Βατμούων, ἀπὸ τῆς Βαταούας τῆς εν τῷ Π῾ήνῳ νήσου ὄνομα. Zosimus l. 3. Καὶ τῇ Βαταβίᾳ προςχόντες, ἥν δίχιε ςχιζόμενος ὁ Π῾ῆνος νῆσον ποιεῖ, πάσης ποταμίας μείζονα νήσου. Hinc Batava auris apud veteres pro duta. Martial. l. 6. Epigr. 82. v. 5.Cuius nequittas, iocosque noutt,Aurem qui modo non habes Batavam.Nam quod vulgo legitur severam, e glossa videtur huc transmigrâsse. Nic. Lloydius. Eorum regio Batavia vulgo, Le pays de Holland. Regio tota admodum rigua et fertilis, abundatque omnibus ad delitias necessariis. Excussô ante Saeculum Hispanicô iugô Res publ. porentissima evasit cum vicinis provinciis sub nomine Belgii Confoederati. Baudrand. Nannius Miscell. l. 10. ait in Hollandia multo infra terram ingentes arbores reperiri: unde quosdam opinatos esse, illic olim fuisse ingentes silvas, et vel vi ventorum vel terrae motu concidisse, atque adeo ipsam Hollandiam olim Holthlandiam esse dictam: sic eriam antiquissimis libris eam ap pellari; auctor est Mart. Dorpius, irridens eos, qui Hollandiam, a cavitate terrae, nominari putent. Alios etiam ait, a foeno putare eam Hoylundiam, quia pascuosa est. Aliis dicitur quasi Hot-land. Batavos autem ab ea plaga, quae etiamnum linguô corum Der Betovve dicitur, vocaros credit Adolph. Metkerchus c. 14. de vet. pronunc. L. Graecae. Imperito quidem Latinorum vulgo liceat omnem Hollandiam Bataviae nomi- ne appellare; eâdem scil. ratione, eôdemque iure, quô Belgicam nunc vocant id tertarum sparium, quod 17. Provinciis distinctum, dimidium sui in germaniae solo obtinet; cum antiquitus omnis Belgica cis Rhenum constiterit; quôque iute Pannoniam dicune Hungariam, quae tamen vix tertiam sui parrem in vereri Pannonia censeri potest. Vide quoque B. Rhenanum Rer. Germ. Nov-Antiq. l. 1. et ad eum Notas eruditas Ottonis Icti haud pridem editas.Urbes Batavorum, i. e. Hollandiae, praecipuae.Alcmaria, Alemaer. Amsterodamum, Amsterdam. Briela, Briel. Delphi, Delsi. Enchusa. Gouda. Gertrudenbergae. Goricum, Gorcum. Haga, pagus maximas, ubi Comicia, Gall. la Haye. Harlemum, Haerlem. Horna. Lugdunum, Leyden. Roterodamum. Traiectum inferius et Ultraiectum, Utrecht. Verum haec proprie non est urbs Hollandiae, sed facit duminium disiunctum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.